라틴어 문장 검색

quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 6:5)
His diebus Langobardi Italia invaserunt, Vincentiam Veronamque et reliquas Venetiarum civitates coepit, et per tres annos Ticino possedit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 110)
Papa vero probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos venirent, Italiam possiderent;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 46)
Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 234:1)
tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:6)
Postea vero Lotharius imperator profectus est de Italia in Franciam concessum sibi a patre possidere regnum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:6)
Ipse enim Ripuariam, Burgundiam atque provintiam possedit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:12)
nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare?
(아풀레이우스, 변명 8:5)
"habet speculum philosophus, possidet speculum philosophus."
(아풀레이우스, 변명 12:6)
si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi syrmate, histrionis crocota, orgia, mimi centunculo?
(아풀레이우스, 변명 12:9)
enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet.
(아풀레이우스, 변명 13:9)
auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat.
(아풀레이우스, 변명 69:6)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse.
(아풀레이우스, 변명 99:8)
"sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION