라틴어 문장 검색

Nonne transitus Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne, abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut onmes fere scribe romane rei ad gloriam ipsius commemorant? 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:4)
Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:8)
Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:5)
Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:53)
Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:1)
Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:2)
unde sibi exortam semper florentis Homeri commemorat speciem lacrimas effundere salsas coepisse et rerum naturam expandere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:8)
multaque praeterea tibi possum commemorando argumenta fidem dictis conradere nostris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:14)
Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res commemorare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:1)
Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 17:1)
Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:3)
quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:3)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
Ulixes ad socios unam commemoravit aerumnam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 7:1)
contra Virgilius nullum in commemorandis regionibus ordinem servat, sed locorum seriem saltibus lacerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION