라틴어 문장 검색

atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 118:3)
illae semper vitiosae ut a verbo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 203:2)
est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:1)
sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue eadem specie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 235:1)
quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:3)
amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:1)
qui si vitiosus est, licet et vincta sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:3)
pudet enim dissentire, et velut tacita verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 19:1)
nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:1)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
in primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo, sed plerumque etiam odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 16:2)
sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:3)
ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:4)
alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:4)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION