라틴어 문장 검색

quos adhuc hesterno vino sepultos et incautos usquequaque in ore gladii percusserunt, donec corporibus exstinctis et sanguinis rivis praesentes campi inundarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:6)
[0660D] Ad haec Gerhardus quidam eques de domo regis Baldewini, qui partem redituum civitatis Japhet pro militari obsequio obtinebat, mediis Christianorum turmis equo velocissimo adfuit, virtutem et copias innumerabiles inimicorum et adeo intolerabiles asserens, ut nunquam praesens Christianorum manus has sufferre possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:1)
quin et Tabariam [0667D] profectus est ut suos adversus Turcorum insidias et minas militari solatio corroboraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:7)
Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:1)
Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:1)
"Amans coamantis solatiis satiari non potest." Et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:10)
Malorum enim solatium est bonos carpere,dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:10)
Et Seneca dixit in epistolis, "In remedium cedunt honesta solatia, et quicquidanimum erexerit, et corpori prodere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:14)
»— Et certe licet sint infinita exempla super hoc verbo, quæ ad ejusexpositionem et intelligentiam dici possent, sed hæc ad præsens tibi,mi fili, dicta sufficiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 54:8)
sed ista in præsenti tibi, carissime fili, sufficiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 71:2)
Laudare præsentem, nec lædere decet absentem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 90:1)
quæ ad eam pertineant, secundum præsens, prius et posterius sunt dicenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 105:3)
Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 51:1)
Vellem tamen ut, ad speciem descendendo, consilium super hocnegotio præsenti mihi datum mecum examinares, ita ut, utilitate provisaet cognita, quod melius fuerit eligamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 163:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION