라틴어 문장 검색

Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 4:2)
nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praevenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장7)
precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia praesens obiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장11)
atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장7)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, astu adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장3)
Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi insidias, praeventum insidiatorem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장8)
interim Domitius Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam rebatur, a Pacuvio legato praevenitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장4)
tantumque severitate profectum ut vexillum veteranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias praesidium cui Thala nomen adgressas fude- rint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장2)
saepe audivi principem nostrum conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장4)
quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장8)
Qua causa C. Silium et Titium Sabinum adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장1)
hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato, Petilius Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur, cupidine consulatus ad quem non nisi per Seianum aditus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장3)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION