라틴어 문장 검색

exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:2)
Sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 312:1)
iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 60:1)
reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis Italiae urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 310:1)
nam et dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat, ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni, praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 499:1)
Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentes senatus ad T. Quinctium reiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 589:1)
accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 356:1)
Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientes si possent exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia quae Lamiae repente colligi potuit non ita multos Aetolos ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 590:1)
numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in fines, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 398:1)
hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 331:1)
deinde ut lege caverent ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 93:2)
eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 331:1)
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1360)
Mulier alienata est abs te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 445)
sed id si alienatur, actumst de collo meo, gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4308)

SEARCH

MENU NAVIGATION