라틴어 문장 검색

qua re hortor te, mi Cicero, exercitum hoc traiciendum quam primum cures et matures, prius quam hostes magis conroborentur et nostri perturbentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 7:3)
cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 7:2)
Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeventam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 2:3)
quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeveniente, dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권346)
Sint artus avidis anguibus esca tui . Vel tua maturet , sicut Minoia fata, Per caput infusae fervidus umor aquae . Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus, Aerias volucres compede fixus alas . - Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus , Caesus in inmensum proiciare fretum . Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amore Oderit , et saevo vulneret ense puer . Nec tibi fida magis misceri pocula possint, Quam qui cornigero de Iove natus erat . More vel intereas capti suspensus Achaei, Qui miser aurifera teste pependit aqua . Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum , Opprimat hostili tegula iacta manu . Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, Sparsa per Ambracias quae iacuere vias . Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 14:2)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
Nam persona humana eo magis crescit, maturat et sanctificatur quo plus necessitudinis conflat, cum exit de seipsa ut vivat in communione cum Deo, cum ceteris cunctisque creaturis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:4)
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum gignere, si fas est humanos tendere sensus usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque praevenit antiquos, et principium super ipsum eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 383)
haec ille sese ad munera gradu citato proripit ipsosque pernix gaudio poenae ministros praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.67)
amor coronae paene praevenit trucem lictoris artem sponte nudas offerens costas bisulcis exsecandas ungulis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.123)
sensum doloris mors cita praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis39)
Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 375)
Id ut maturent facere:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1128)
Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:5)
Frigidus agricolam si quando continet imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION