라틴어 문장 검색

Vix tria milliaria a portu et statione Civitot processerant, absente et omnia ignorante Petro, per praedictam silvam et montana in vociferatione et tumultu vehementi gloriantes et intonantes, et ecce Solymanus cum omni comitatu suo intolerabili eamdem silvam ex fronte altera intraverat, a Nicaea urbe descendens, ut repentino tumultu Gallos in castris incurreret, et nescios ac improvisos in ore gladii universos consumeret atque deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:9)
Francigenae autem, Solymani ignorantes adventum, a silvis et montanis in clamore et alta vociferatione procedebant, tunc primum Solymani acies [0403D] mediis campis intuentes et eos ad praelium operientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:1)
Audita hac armorum concussione, et vociferantium Turcorum crudeli insecutione, postremi exercitus, qui nondum a silva processerant, in unum conglobantur in angusta semita, per quam venerant, ad resistendum et prohibendum [0404A] semitae angustiam et montana;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:5)
Hac Judaeorum caede tam crudeliter peracta, paucisque elapsis, et paucis timore potius mortis quam amore Christianae professionis baptizatis, cum plurimis illorum spoliis comes Emicho, Clareboldus de Vinduil, Thomas, et omnis illa intolerabilis societas virorum ac mulierum viam Jerusalem [0408B] continuarunt, tendentes versus regnum Hungariae, ubi transitus regia via universis peregrinis minime negari solebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:1)
Dehinc inter se diversa habuere colloquia de concordia et reconciliatione Christianorum, quousque ratio haec pacis et dilectionis adeo firmiter processit, ut se dux fidei ejus credens duodecim ex trecentis susceperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:3)
Post quatuor vero dies legatio imperatoris processit [0416C] ad ducem, quatenus castra moveret ejus causa et precibus, et intra palatia, quae in littore brachii maris sita erant, cum exercitu suo hospitaretur propter medios algores nivis et hiemis, qui pluviali tempore imminebant, ne tentoria eorum madefacta et attrita deperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:1)
Interea dum ad haec ducem cum imperatore agerentur, [0421A] et sancta Pascha, jam tribus septimanis evolutis, processisset, Boemundus decem millia habens equitum, et plurimas copias peditum, per Valonam et Durax et caeteras civitates regni Bulgarorum descendens, in virtute magna ante muros civitatis Constantinopolis astitit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:1)
Non multo dehinc tempore tam egregiis viris in unum collatis, placuit, ex communi consilio, quatenus jam congruum tempus expeditionis operti, sicut devoverant, deinceps viam continuarent versus civitatem Nicaeam, quam gentilis virtus Turcorum, imperatori injuste ereptam, [0422A] suo subjugavit dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:1)
Dux siquidem et Boemundus et Robertus Flandrensis, donis a rege pretiosis donati et nimium commendati, iter suum continuant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:7)
Tanquam si ad convivium omnium deliciarum vocarentur, festinant arma capere, loricas induere, gladios recingere, equis frena referre, sellas tergis imponere, clypeos resumere, et ad sexaginta millia equitum e castris procedunt cum caetera manu pedestri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:2)
Unde ad arma contendentes, equo alii, pede alii usque ad ipsum littus concurrunt, cur advenerint vel ex qua natione processerint intrepido ore perquirentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:4)
Tandem, ut plerumque temporis processit, Baldewinus audito consilio suorum, Balduc talentum auri et argenti et ostra pretiosa cum purpura, equos et mulos non modico pretio dignos contulit, et sic praesidium Samusart ab hostili manu et potestate redemit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:6)
His, ut dictum est, otio et ludo intentis, Turci solliciti insidiarum et necis Christianorum, clam e porta procedunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:2)
Turci itaque non immemores suae crudelitatis et caedis Christianae, ab urbe per [0466A] pontem fluvii Farfar rursus procedentes, in montis vertice, sicuti soliti erant, consistunt, de quo a montanis ad montana per camporum planitiem longe spectacula forme ad duo milliaria dantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:4)
Turci quidem videntes se nimium processisse, et Christianum exercitum immobilem permanere, nec aliqua formidine posse averti a proposito, sed adversum se festinato contendere, frustra fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION