라틴어 문장 검색

interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장106)
ita quod ex eo procreatur, id est vitiosum, non est dubium, quin ipsum quoque non sit salubre.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장48)
postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말40)
Omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi versatione instituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장17)
neque vero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:4)
Commune item animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:2)
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet atque confirmet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 356:2)
At vero quemadmodum singuli procreentur si in infinitum quis curet agnoscere, hic modus est. Habitudo enim superbipartientis, si utrisque terminis duplicetur, semper superbipartiens proportio procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION