라틴어 문장 검색

parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장57)
an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 2:6)
Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:4)
Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:2)
Malae naturae numquam doctore indigent.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 328)
Omnis doctor in vitae ratione peccans turpior est,
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 469)
Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:1)
Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suae salutis seruitium Christi uoluntarium, non coacticium esse debere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:11)
Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:12)
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes c, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.3)
In qua etiam ciuitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV.5)
nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei deprauatus habuit posteriora peiora prioribus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.4)
Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus archipresbyter et seruans locum sanctae sedis apostolicae, Iohannes diaconus et in Dei nomine electus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:1)
Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:10)
EO tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Geuissae uocabantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo, quicum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina esse sparsurum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION