라틴어 문장 검색

deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa contentione revocabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:3)
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 6:1)
Ergo etiam illud vides, de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:7)
Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus, si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 47:1)
Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 115:3)
nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:8)
primum habui semper sodalis - sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis - epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:3)
coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:15)
quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:3)
coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 38:15)
quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:3)
ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 8:3)
neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 21 10:5)
si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37 4:7)
re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION