라틴어 문장 검색

auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque inminenti pugnae disserit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장2)
eius negotii initium, ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem publicam exedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장2)
contra Gallus Asinius disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장5)
Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius, disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장4)
Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia conponi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장1)
ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장6)
Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia, disseruit utendum eventu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장1)
pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장2)
ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc multitudinem infinitam ac varietatem legum perventum sit altius disseram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장4)
certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장8)
igitur C. Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum esse, sed neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri neque quemquam in Capitolium aliave urbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장4)
igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장4)
nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장4)
Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장1)
adversum quae disseruit Caesar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION