라틴어 문장 검색

At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:1)
et paulo post:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:4)
Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures deprehendi potestignobilitas in gustu;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 10:3)
1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 1:2)
Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 3:3)
Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas sumministrant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:5)
Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:4)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:1)
sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:2)
probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:11)
sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:6)
Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere,vel constantius appropinquantem violenter invadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:3)
Huic quadrupedi neque feminae neque mari nisi post annum' permittenda venus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:1)
Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION