라틴어 문장 검색

non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:1)
et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:1)
nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus necessarium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 134:2)
igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:1)
sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:4)
quorum diversa appellatio, vis eadem est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 85:2)
quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 87:1)
succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:2)
iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 130:4)
alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασισ quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασισ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 136:1)
Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατα` συμβεβηκόσ vocat, hac interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 139:4)
melius igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατόν quod nostri possibile nominant, quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 242:5)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION