라틴어 문장 검색

nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 12:2)
tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικα` ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 24:2)
ut absolverem tamen inducere in animum non quivi et propterea iuravi, mihi non liquere, atque ita iudicatu illo solutus sum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 26:2)
Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:2)
Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 3:1)
Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:4)
Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 13:1)
' Bidentes,' inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 7:1)
Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 7:1)
Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 3:1)
MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 2:1)
Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 4:1)
propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 14:1)
ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:2)
nam quin utrobique positum pro ut planissimumque esse, si ita dicas:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION