라틴어 문장 검색

nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
undecima legio sese adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia quod defuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장4)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
ipsum Vitellium ne prosperis quidem parem, adeo ruentibus debilitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장6)
ipsum sane senem et prosperis adversisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio eius Germanico fore?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장5)
modicum ibi proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장8)
proelia ante urbem multa et varia, sed Flavianis consilio ducum praestantibus saepius prospera.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장9)
dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius quam adversis abstractus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장11)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)
Dux uterque pari culpa meritus adversa prosperis defuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장1)
Vocula Geldubam atque inde Novaesium concessit, [Civilis capit Geldubam] mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere certavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장2)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
At Vespasiano post Cremonensem pugnam et prosperos undique nuntios cecidisse Vitellium multi cuiusque ordinis, pari audacia fortunaque hibernum mare adgressi, nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장1)
suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad iunctissimos pertineant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장4)
nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION