라틴어 문장 검색

malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, benevolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 2:3)
Nec vero reprehenderim scripsere alii rem et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:10)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, Dum sanctis patriae legibus obsequimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:3)
Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:12)
cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:7)
Causam quaerendo, reperi quod uncus infirmus cedebat ponderi pyxidis, & ejus oscillationibus obsequendo in partes omnes flectebatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:6)
Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare si prasinus proximis circensibus primam palmam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:23)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Breve tempus intercessit, et fidens manu Unum e Romanis provocabat barbarus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.11)
obsequar tamen consilio tuo, cuius mihi auctoritas pro ratione sufficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 18:2)
Nam tanta ei sanctitas gravitas auctoritas etiam, ut posset senes illos provocare virtute, quibus nunc honore adaequatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:2)
Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare videor ignosce, primum quia votis suis amor plerumque praecurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 11:1)
Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam veneraris et diligis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 2:1)
Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur ipsamque se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION