라틴어 문장 검색

REPREHENDIT Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 2:1)
Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 12:1)
Inscite ab Asinio Pollione reprehensum , quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 1:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:1)
IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 2:1)
Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 4:2)
Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Caesellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 5:1)
DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 2:1)
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 20:1)
Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:1)
et, cum reprehendisset versus quos supra de Cetego posuimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 11:4)
Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 7:1)
̓Ακοινονόητοι, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:3)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION