라틴어 문장 검색

nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule micillus, nec me hercule scripsi aliter ac si que scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 51 2:2)
pudet condicionis ac fortunae sed tamen scribendum est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:6)
vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 6:2)
quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 10:1)
crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 3:3)
a. 711 (43). PLANCVS CICERONI puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 215)
adeo est enim invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod commune cum illo sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:2)
pudet enim servire ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 18 1:7)
patris mei meum factum pudet pro meorum factorum, et texitur, exitium examen rapit pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:6)
est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e reliquorum philosophorum disciplinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:2)
Magis esset pudendum, si in sententia permaneres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:4)
Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
Itaque si quis vestrum voluerit sua re [causa] facere, non est quod ilium pudeatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:6)
Pudet referre, quae secuntur:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:16)
tristior ille est, qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION