라틴어 문장 검색

sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
hoc ergo in tegumento per hanc scissuram depingitur, quod in solius hominis vitiosis insultibus, mea pudoris ornamenta scissionis contumelias patiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:4)
Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori, Est amor, et mistus cum ratione furor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:1)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Absque pudor[0461C] Humanos hominis exuit usus Non humanus homo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:12)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Penelope [0464B] suae vicennariae castitatis pudorem deponit in pretio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:7)
[0466A] Nam timor aggreditur mentem, pariterque cupido Concutit, et totam mentis depauperat urbem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:6)
Per hujus etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:11)
Illic Lucretia fracti pudoris dispendium mortis excludebat compendio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:12)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
Sed paucas naves, numero tantum centum quinquaginta in toto littore invenit, quibus tanta multitudo subito posset transire et evadere, propter timorem regis in fortitudine gravi supervenientis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:8)
Ubi universo casu et infortunio suo recitato in audientia omnium Graecorum civium, plurima Byzantiorum, argenti, equorum et mulorum munera suscepit pro nomine Jesu et timore Dei, omnibus super eum misericordia motis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:2)
Hac Judaeorum caede tam crudeliter peracta, paucisque elapsis, et paucis timore potius mortis quam amore Christianae professionis baptizatis, cum plurimis illorum spoliis comes Emicho, Clareboldus de Vinduil, Thomas, et omnis illa intolerabilis societas virorum ac mulierum viam Jerusalem [0408B] continuarunt, tendentes versus regnum Hungariae, ubi transitus regia via universis peregrinis minime negari solebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION