라틴어 문장 검색

si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:2)
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt - Suadaeque medulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:1)
itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:2)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:3)
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:1)
[Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장1)
Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:2)
nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:4)
atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:1)
ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)
si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:2)
nam et avi eius memoria moveor - nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, si viveret - , et Lucullus mihi versatur ante oculos, vir cum virtutibus omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:12)
Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION