라틴어 문장 검색

Explica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species] forma et notio viri boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:5)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 12:1)
an hac communi intellegentia contenti esse possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:4)
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne cogitari quidem possit ornatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 179:1)
idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:3)
qua re, si haec ita sunt, sic me colitote, inquit, ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 103:4)
num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:10)
vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi versum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 77:2)
quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum plurimum absit a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 102:3)
fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in volgus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 127:8)
Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 220:6)
num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:10)
vidisse enim se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans, diceret Homericum quendam eius modi versum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 77:2)
quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 102:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION