라틴어 문장 검색

ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:2)
Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
quae serpunt ovis nascuntur exordio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:2)
volantia universa de ovis prodeunt excepto uno quod incertae naturae est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:3)
nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:4)
nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:5)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Ovum rei cuius est nec initium nec finis est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:2)
nam initium est semen finis avis ipsa formata, ovum vero digestio est seminis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:3)
Et tale est dicere ovum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:1)
Quemadmodum gallina sine ovo esse potuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION