라틴어 문장 검색

— Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:25)
alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta, quod fieri nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:10)
— Negare, inquam, nequeo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:15)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Quae omnia non modo ad tempus manendi, uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:11)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
— Negari, inquam, nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:10)
Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:6)
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit nullus ambigat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:9)
uide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:17)
Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari uitio nequeunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:27)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)
— Sed idem, inquit, facere malum nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:16)
— Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION