라틴어 문장 검색

multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella detinuit;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 8:1)
sed his querellis nec alios mutaverunt nec se ipsos.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 30:2)
Habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 91:2)
Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:1)
Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 15:1)
nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 53:4)
Pro- venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 66:1)
" Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi querellas nausiantis animi ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:2)
quaedam ultra querellas et aversationes non exeunt, quaedam altae gravesque sunt et introrsus versae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:2)
quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:3)
saepe adulatio, dum blanditur, offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:3)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
Numquam sine querella aegra tanguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:4)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION