라틴어 문장 검색

di quoque cultores in idem venere Lyaei, et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus, quaeque colunt amnes solaque rura deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권230)
sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, traditur antiqui fabula plena ioci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권194)
"en iterum, fluctus, similis audite querellas!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권302)
inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur, et iuvat hanc magno verba dedisse deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권467)
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro (non habet ingratos fabula nostra iocos), iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권487)
ergo ego tam longe - sed subprime, Musa, querellas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권60)
quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis implet, ut amissum cum gemit ales Ityn, perque vices modo
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권330)
multa professarum quaestibus apta Venus, poscite ture dato formam populique favorem, poscite blanditias dignaque verba ioco, cumque sua dominae date grata sisymbria myrto tectaque composita iuncea vincla rosa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권594)
scaena ioci morem liberioris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권643)
"vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, inque meo non est ulla querella toro . vere fruor semper:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권113)
"prima Therapnaeo feci de sanguine florem, et manet in folio scripta querella suo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권122)
quaerere conabar, quare lascivia maior his foret in ludis liberiorque iocus, sed mihi succurrit numen non esse severum aptaque deliciis munera ferre deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권206)
Nec minus Heliades lugent et inania morti munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis non auditurum miseras Phaethonta querellas nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 28:1)
Ille relicto (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:2)
Talia dicenti pars est extrema querellae intellecta parum, confusaque verba fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION