라틴어 문장 검색

Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장88)
Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia . . . quae per illas maxime eveniunt?
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장101)
exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장114)
Sub divo quies optima est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장2)
Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장4)
2), incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장19)
Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장17)
Si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장32)
alii hilares;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장14)
Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod iis contrarium esset exterriri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장21)
Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in iis, qui minus hilares quam in iis, qui nimis tristes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장47)
Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes an hilares sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장100)
Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장39)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장21)
— Hoc vitium quies auget:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION