라틴어 문장 검색

"Si potes his saltem monitis parere parentis, parce, puer, stimulis et fortius utere loris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:1)
Conligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 32:3)
Acrior admonitu est, inritaturque retenta et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:2)
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:13)
Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 2:3)
Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:17)
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, "tune, Licha," dixit "feralia dona dedisti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:1)
statque canum rabie subiectaque terga ferarum inguinibus truncis uteroque exstante coercet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:5)
Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon instimulat verbis stimulisque resuscitat iram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:1)
saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum iurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:6)
Nec vires tamen has rabies superasset equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:11)
ac veluti ventis agitantibus aera non est aequalis rabies continuusque furor, sed modo subsidunt intermissique silescunt, vimque putes illos deposuisse suam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 169)
denique nulla mihi captatur gloria, quaeque ingeniis stimulos subdere fama solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 144)
Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:4)
"Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum, quem video, Deus ipse, Dei certissima proles, imperat inmensis ardoribus et domat iras, insultans famulante rogo, piceosque furores conprimit et rabiem flammarum algescere cogit, barbaricos calida aura sinus non tangere iussa praeterit et tenues stridens transcurrit amictus, ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 356)

SEARCH

MENU NAVIGATION