라틴어 문장 검색

quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, secutum vallem, per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia, transgressum acie conflixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 59:1)
inde obvias urbes raptim peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 148:2)
haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 158:1)
deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 186:2)
ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 345:1)
ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 179:2)
tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 242:1)
Magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi palata per agros caesa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 243:1)
ludicrum deinde ita raptim peractum est, ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 403:1)
ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat - tunc in devias silvas recesserat - in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 458:1)
inde per occasiones nunc hac parte nunc illa, modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 153:2)
cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 187:1)
effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 188:1)
consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Saguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 223:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION