라틴어 문장 검색

et praefluebat amnis vado incerto, catervaeque armatorum pro munimentis constiterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장3)
inter quae praecipuus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo senatore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장5)
ille propalam incerta et saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum obpugnationem quoquo modo celerare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장6)
nemo solari, nemo adire praeter paucas feminas, amore an odio incertas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장3)
dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장2)
quos expergens statim acciverat, incertum an et ante gnaros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장5)
questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta respondentium omnis ora compleri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장5)
accenso rogo libertus eius cognomento Mnester ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장6)
ratusque dedecus molliri, si pluris foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venalis in scaenam deduxit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장8)
igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장5)
Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장1)
validiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장2)
doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida vita suasisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장3)
senatus et primores in incerto erant procul an coram atrocior haberetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장7)
Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION