라틴어 문장 검색

Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:11)
Ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque volvitur et calido tellurem sanguine foedat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:8)
Ergo modo levia fulvae colla iubae velant, digiti curvantur in ungues, ex umeris armi fiunt, in pectora totum pondus abit, summae cauda verruntur harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:8)
(mirabatur enim) "non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae auxilio mihi sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 12:2)
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta (turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:27)
hae nos docent imagines hominem tenebris obsitum, si forte non cedat Deo, vires rebelles perdere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus24)
adstant comminus et iubas reponunt, mansuescit rabies, fameque blanda praedam rictibus ambit incruentis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum16)
at si mentis apex regnandi iure potitus pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles frenet et omne iecur ratione coerceat una, fit stabilis vitae status, et sententia certa haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2219)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
quo tantum auxilii per prodigialia signa effudit Dominus, populum dum forte rebellem servat ope inmerita, vinclis dum subdita colla solvit et Aegyptum virga serpente coercet?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1120)
facile est frenare rebelles affectus carnis nimiosque retundere pulsus materiae fragilis et viscera victa domare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1131)
"rebellis et palmam tulit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.115)
"poenarum artifici quaerenti quod genus artis vir nosset alto tam rebellis spiritu, respondent:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.12)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)

SEARCH

MENU NAVIGATION