라틴어 문장 검색

Videns autem rex, quia virtus Sarracenorum praevalebat prae intolerabili multitudine, quae noviter a praedictis [0635C] civitatibus huic urbi ad auxilium navigio confluxerat, et quia manu suorum non solum bello gravata, sed et longa obsidione ad resistendum deficiebat, ex consilio magnatum suorum ignem machinae jussit immitti, nimium turbatus et dolens inde recedens, eo quod prosperum successum hoc tempore nequiverit habere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:6)
Nocte denique instante, et die jam recedente, Boemundus et Tankradus in castra sua relati sunt cum universo comitatu suo ad refocillandos artus, nimio bellorum pondere hoc die fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:7)
Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:3)
Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, ejusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:1)
- Tankradus ad tempus recedens, post Pascha urbem Femiam obsidione vallavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 37:2)
CAP. L. - Rex propter Turcos tentoria sua incendens et ab obsidione recedens, venationi paulisper indulsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 99:1)
Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:1)
Post haec Jerusalem reversi, convocata ecclesia, decreverunt communi consilio Sagittam vel Sidonem, quae multa peregrinis damna et calumnias inferens regi saepius restiterat, obsidere terra marique et nunquam ab ea recedere donec urbs capta in manu Christianorum traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:1)
In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:1)
Verum Turci audito regis adventu et voluntate, a loco et regione Jordanis recedentes, Romaniam ingressi sunt, regis Graecorum castella et civitates plurimas obsidentes et expugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:6)
Universi enim inhabitatores civitatis, repente audita fama tam proximi adventus regis, omnis defensionis et rerum suarum obliti, fugaeque tantum intenti, procul ab urbe recesserunt, solum de vita et salute curantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:11)
Nam ut Salomon in Proverbiis, "Quireddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 12:2)
insuper et amici recesserunt ab eo procul.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:53)
Nam et Salomon in Proverbiis dixit, "Adolescens iuxta viam suam, et cumsenuerit, non recedet ab ea."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:19)
Nam ut sapiens dixit, "Occasiones querit quivult recedere ab amico, et omni tempore erit exprobabilis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 133:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION