라틴어 문장 검색

Consul metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 696:1)
quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:1)
si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:1)
inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 244:1)
Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha2)
incertam namque aciem, signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, invasere opportune Veientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 337:1)
quod ubi dictator conspexit - iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat, - cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 372:1)
tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 627:1)
Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:1)
omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:1)
ibi tribuni militum non loco, castris ante capto, non praemunito vallo quo receptus esset, -non deorum saltem, si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 415:1)
signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 88:1)
ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 276:1)
ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 373:1)
nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 200:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION