라틴어 문장 검색

Ut defectus Parallaxeos diurnae extulit Cometas supra regiones sublunares, sic ex Parallaxi annua convincitur eorum descensus in regiones Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:1)
Est enim calor Solis ut radiorum densitas, hoc est reciprocè ut quadratum distantiae locorum à Sole.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:3)
Inde verò (ex Hypothesi multis experimentis confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphaerae incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiae locorum à centro Terrae) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:5)
Apud mundum reciproce obnoxium non modo intellegi debet perniciosa consectaria formae vivendi, efficiendi, consumendi modorum omnes contingere, verum etiam, praecipue, est nitendum ut remedia ex toto prospectu, non modo commodis nonnullarum Nationum defendendis sint suscipienda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:2)
descensos nascendo gradus redeundo retexit actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3335)
"Sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:2)
Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장4)
tunc qui iacente reciprocus ludit salo tumidumque pando transilit dorso mare Tyrrhenus omni piscis exultat freto agitatque gyros et comes lateri adnatat, anteire naves laetus et rursus sequi;
(세네카, 아가멤논 10:13)
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:2)
reciprocos spiritus motus agit.
(세네카, Hercules Furens 15:28)
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis, hic, ubi tam rarae non perit hora morae, qua sacer abripitur caeco descensus hiatu, qua penetrat (uirgo, tale iter omne caue!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 82)
quodque miremini, in omnem concordiae statum promptius a feminea parte descensum 1 est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 3:2)
Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:3)
aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo vicit perseverantia consulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:1)
fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION