라틴어 문장 검색

dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris meretrix cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 113)
nam non bene optantis est, sed renuntiantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 583)
immo pro 'vel'. necdum perfecta nimiae familiaritatis est signum, quod ei recitabat carmen nondum ad limam redactum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 261)
quis color quae species, quo modo dicimus 'quo colore ille recitavit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1781)
Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:8)
Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:11)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:5)
pedem nemo in illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:5)
Quam legem recitavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:2)
Hoc nos si facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem aut hymnum recitarimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:5)
recito enim tabulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 173:7)
" Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum [M.] Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de L. Manlio":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:1)
Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 115:3)
tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque num illud carmen desipientis videretur, quo recitato sententiis iudicum est liberatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION