라틴어 문장 검색

Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 35:3)
Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 77:4)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
supra Chaonias celsior arbores erexit caeruleum caput, cum maiore sui parte recumberet;
(세네카, 오이디푸스 9:5)
Sed montes perforat, maria contegit.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:9)
mitius stagno pelagus recumbit;
(세네카, Thyestes 602:1)
(hic recumbens
(세네카, Troades 853:1)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
iuxta eum Magnus, olim ex praefecto, nuper ex consule, par honoribus persona geminatis, recumbente post se Camillo, filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis pariter ornaverat proconsulatum patris, patrui consulatum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:3)
quo loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:3)
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)
non aliter gelida Rhodopes in valle recumbit dimissis Gradivus equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum22)
et altis ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit tegmine, sed toto spectatur in agmine coniunx solus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam80)
ceu nondum anima defectus utraque cum sua Centaurus moriens in terga recumbit, certat opus ferri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권310)

SEARCH

MENU NAVIGATION