라틴어 문장 검색

Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula, oppositumque petens contra Zancleia saxa Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 7:1)
In caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 81)
nam pede inoffenso spatium decurrere vitae dignus es et fato candidiore frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 415)
Hoc potissimum spectat ad quaedam lineamenta praecipua quae totas decurrunt Litteras encyclicas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:2)
“Si intuitus regiones decurrit nostri orbis, statim animadvertitur humanum genus decepisse divinas exspectationes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:6)
In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:1)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
sic tota decurrat dies, ne lingua mendax, ne manus oculive peccent lubrici, ne noxa corpus inquinet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus29)
Quid est quod artum circulum sol iam recurrens deserit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias1)
aut subit ortu aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권102)
libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
inmanes quondam populi feritate subacta edomiti iam triste fremant iterumque ferinos in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2104)
"decursa iam satis tibi poenae minacis munia, pulchroque mortis exitu omnis peracta est passio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.88)
"ni fallor, aequum est ut, quod auctor inprobus tolerare multos conpulisti ut carnifex, in te recurrat, proque tantis caedibus, quae mox futurae, primus exitium luas, feras et ipse quod ferendum suaseras."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.130)
iam cum se renovat decursis mensibus annus natalemque diem passio festa refert, quanta putas studiis certantibus agmina cogi, quaeve celebrando vota coire Deo?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.51)

SEARCH

MENU NAVIGATION