라틴어 문장 검색

ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 254)
instituit quaedam melius, nonnulla refugit, et morem variare suum non destitit, et quae pridem condiderat iura in contraria vertit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2111)
nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
nullus umbrarum latet intus horror, pulsa nam pestis populum refugit;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.16)
stantem refugit maesta frequentia, aversa vultus, ne petulantius quisquam verendum conspiceret locum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis17)
nam prona sub axem labitur et lacero tardat sufflamine currum, addit Sobrietas vulnus letale iacenti, coniciens silicem rupis de parte molarem, hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, casus agit saxum, medii spiramen ut oris frangeret, et recavo misceret labra palato, dentibus introrsum resolutis lingua resectam dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1107)
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breviter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:7)
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:8)
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:1)
gemino demittunt bracchia muro turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:9)
sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:7)
At non tardatus casu neque territus heros acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:15)
tandem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:27)
Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:3)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION