라틴어 문장 검색

sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse dictitans, se aequum adversum aemulos et religione iudicum meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena recitat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장2)
spernit religiones, abrogat leges.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장13)
requirere se in senatu consularem, in votis sacerdotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta et caerimonias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea induisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장4)
unde causa et origo peregrino sacro parum comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam religionem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 2:2)
fides antiquitatis religione firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:2)
apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:1)
pollutae caerimoniae, magna adulteria:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장10)
nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum religio et priores et futuri principes terruere quo minus facerent scelus cuius ultor est quisquis successit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장7)
Piso in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimo- niis sed latebra inminens exitium differebat, cum advenere missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpicius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus Piso in foribus templi trucidatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장3)
fuere qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum conditorum ancilium adferrent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장7)
haud fuerit longum initia religionis, templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) paucis disserere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장7)
sed scientiam artemque haruspicum accitam et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae utriusque posteri caerimoniis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장3)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)
probabant religionem patres, periurium arguebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장2)
id solum religio adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION