라틴어 문장 검색

Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
Et quartum nonas Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia collapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 5:1)
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 12:1)
Inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi, nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:2)
Unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi, appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 5:1)
Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores, vitantes reliquorum mortalium coetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 68:1)
Reliqui vero cum caritatibus suis et supellectili, humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 9:2)
In hac arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis sumptis, reliqua cum loco ipso exussere victores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 22:3)
Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 10:1)
Qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum congruis et satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 4:1)
Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 4:1)
Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 23:1)
Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 3:1)
Ubi vero transeundi amnis aperte signum dedere, bucinae concrepantes, immane quo quantoque ardore, temere rapiendo momenta periculorum, semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia festinabat, et pars ratibus temere textis, iumenta retinentes hinc inde natantia, alii supersidentes utribus, quidam diversa in necessitatis abrupto versantes, undarum occursantium fluctus obliquis meatibus penetrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 2:1)
Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION