라틴어 문장 검색

Robertum comitem [0533A] Flandrensem, Reymundum comitem, Robertum Northmannorum principem, misit, quatenus dona ab eo reciperent, et pacifice terram suam obtineret a facie ipsorum, tum etiam terram Gybiloth et praesidium Archas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:2)
ubi et sequenti die remanserunt, operientes debile vulgus prae lassitudine viae per avia et scopulosa fatigatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:10)
Hoc angustiarum itinere finito, et rursus quodam turris praesidio, ut praefatae turris, inexpugnabili, per Alpes transito, quod utrumque [0533D] vacuum omni defensione remanserat, timore a Deo, non ab homine Sarracenis custodibus incusso, ad vesperam applicuerunt juxta urbem Baurim vel Baruth hospitati, semper comite Sarraceno conviatore praecedente ac eos ducente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:4)
De quibus egressi, in planitiem quae urbem, Sagitta nomine, continet, descenderunt, ubi super ripam cujusdam dulcis fluvii hospitio remanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:1)
Principes autem praedicti et omnis comitatus eorum ignorantes cur miles egregius ultra terminum faceret moras, adhuc tertia die in regione urbis Sidonis remanserunt, si forte miles honorificus [0535A] redierit a montanis, vel aliquid de ejus adventu intelligerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:1)
eademque die in terminis Caesareae, quam quondam urbem, turrim Stratonis dictam, Herodes postea in honorem Caesaris reaedificatam, Caesaream appellavit, castrametati hospitio remanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:10)
Vallis vero Josaphat, super quam erat urbs et ejus imminebant aedificia, remansit inobsessa propter locorum difficultatem et vallium profunditatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:11)
amplior vero pars fixa et immobilis a dextris et sinistris remanebat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:3)
post haec sol a radiis suae claritatis maxima ex parte obscuratus est, sedesque ducis brevi intervallo prorsus deleta, et tota fere avium multitudo quae remanserat avolavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:4)
Sed plurimae aves fixae et immobiles permanserunt, cum multi pio amore illius innodati et familiari ejus allocutione delectati, cum eo ultra remanere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:5)
Sed recuperata a fidelibus urbe Jerusalem et sacra illius ecclesia renovata, Christianissimus patriarcha e vita discessit, sicque ecclesia suo pastore viduata remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:6)
[0557D] sed paucos tamen fideles in tuitione ac defensione urbis remanere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:9)
Fortunati qui in portam recepti sunt, aut intromitti potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:3)
et exiguam manum pugnatorum hac nocte circa urbem cum illo remanere sciatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:5)
Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION