라틴어 문장 검색

namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 606:2)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)
cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultima desperatione recreatus est animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 731:1)
mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Baebio, praefecto praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum qui interfecti essent et exulum possideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:2)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
sed hi ex re- sponso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 417)

SEARCH

MENU NAVIGATION