라틴어 문장 검색

Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장16)
Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:9)
sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:10)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Breuem replere non ualentis ambitum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 5:1)
Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem sibi infundit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:9)
incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장5)
balsamum infundunt multum et cuncta aromata
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM194)
nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장13)
neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장42)
tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장38)
utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장81)

SEARCH

MENU NAVIGATION