라틴어 문장 검색

sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:4)
Ubi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:4)
quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimat, superinungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 28:3)
Adustae gingivae melle illinendae, et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:4)
Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:5)
tum os aceto eluere, et illinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 8:3)
tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adjecit, eluitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 2:4)
deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adjectum, vel nitrum habeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:6)
emplastrumque circa datur, quod valenter inflammationem reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:6)
supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 32:1)
Ubi stare coeperit cancer, mulso vulnus eluetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 3:7)
nam per se reprimendi vim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:7)
Quod si incidit, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat et cohibeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 22:1)
finitisque inflammationibus, imponetur aliquid medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 5:2)
tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION