라틴어 문장 검색

circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:3)
Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:8)
- In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:7)
Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:8)
deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:9)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:2)
picis liquidae hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 62:7)
picis liquidae heminam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:4)
Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:9)
resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XX;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:10)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:2)
ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:3)
nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:3)
Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula seruatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION