라틴어 문장 검색

ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:1)
haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장8)
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis - quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:1)
nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:2)
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:3)
qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:3)
qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)
ab ipso repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet neminem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:1)
hi sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:1)
audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:3)
ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장3)
etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:5)
ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:3)
neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:4)
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION