라틴어 문장 검색

Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:1)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:1)
idque post tempus aliquod leuatur exiguaque requies est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:7)
Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:6)
Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:2)
Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 12장 1:2)
si in ipsam uesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:7)
itaque diutius durans, mortis index est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 2:3)
Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:1)
qui dixit, 'frictione, si vehemens sit, durari corpus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 2:3)
Fereque, quae vehementer et reprimunt, et refrigerant, durant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:1)
Si vero ne quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod quum sua natura melius esse debeat, morbi vitio, non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 5:1)
Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro, vel sale, quae cum oleo miscentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 16:1)
exiguaque requies est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION