라틴어 문장 검색

exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte an fato implevit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장7)
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati quam incepti facinoris reus esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장2)
accusatus in senatu ab uxore Cotyis damnatur, ut procul regno teneretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장3)
misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non ignoscent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장11)
isque infamem veneficiis ea in provincia et Plancinae percaram nomine Martinam in urbem misit, postulantibus Vitellio ac Veranio ceterisque qui crimina et accusationem tamquam adversus receptos iam reos instruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 74장5)
ille dimissa eius causae delatione, ut priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장4)
quod ne reus quidem abnuebat, studia populi et patrum metuens:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장5)
post quae reo L. Arruntium, P. Vinicium, Asinium Gallum, Aeserninum Marcellum, Sex.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장2)
Pompeium patronos petenti iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장3)
sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장9)
quod neque convictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장3)
sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie victum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장7)
quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장5)
adiciebantur adulteria venena quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장3)
an Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION