라틴어 문장 검색

Non tamen omnino Marci nostri ληκύτηουσ fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 4:1)
Decessit Corellius Rufus et quidem sponte, quod dolorem meum exulcerat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 1:1)
Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omnibus carior erat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 11:6)
Ducebar etiam quod decesserat Classicus, amotumque erat quod in eiusmodi causis solet esse tristissimum, periculum senatoris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 7:1)
Magis miraberis si scieris illum aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 7:2)
utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 9:2)
Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit ita vivus vindicatus, ut occisi solent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:3)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
-, quo austeris illis severisque dulcia haec blandaque vel iusta possessione decedant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 10:4)
Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 1:1)
Utraque a partu, utraque filiam enixa decessit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 1:2)
Quidam ex iis qui tunc egerant decesserunt, exsulant alii;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 3:1)
Spiritusne aliquis occultior os fontis et fauces modo laxat modo includit, prout illatus occurrit aut decessit expulsus?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 5:1)
Nuntiatum mihi C. Fannium decessisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 1:1)
decessit veteri testamento, omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior erat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION