라틴어 문장 검색

Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:2)
neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:4)
Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:2)
Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:2)
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse et Graeco eum verbo appellat εἴρωνα;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:1)
Qua re omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:2)
Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:1)
Nostra est enim - si modo nos oratores, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae ratione dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 122:1)
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:7)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)
neque vero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:3)
neque hoc inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 45:2)
erat enim odio quorum rhetorum inbutus C. anon.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:10)
Mul- tas enim praedictiones eventum habuisse, quod negare nemo possit, nisi omnem annalibus fidem detrahat (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.15)
Negemus omnia, comburamus annales, ficta haec esse dicamus, quidvis denique potius quam deos res humanas curare fateamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION